Latin · ~2 min
Book 11_13, Letter 84
Seneca the Younger, Epistulae 84.8
Not analysed yet
Etiam si cuius in te comparebit similitudo, quem admiratio tibi altius fixerit, similem esse te volo quomodo filium, non quomodo imaginem; imago res mortua est. Quid ergo? Non intellegetur, cuius imiteris orationem, cuius argumentationem, cuius sententias? Puto aliquando ne intellegi quidem posse, si imago vera sit; haec enim omnibus, quae ex quo velut exemplari traxit, formam suam inpressit, ut in unitatem illa conpetant.