Latin · ~2 min
Book 11_13, Letter 85
Seneca the Younger, Epistulae 85.22
Not analysed yet
Dicam, quid sit, ex quo veniat hic error: nesciunt beatam vitam unam esse. In optimo illam statu ponit qualitas sua, non magnitudo. Itaque in aequo est longa et brevis, diffusa et angustior, in multa loca multasque partes distributa et in unum coacta. Qui illam numero aestimat et mensura et partibus, id illi, quod habet eximium, eripit. Quid autem est in beata vita eximium? Quod plena est.