Latin · ~2 min
Book 11_13, Letter 85
Seneca the Younger, Epistulae 85.24
Not analysed yet
Qui fortis est, sine timore est. Qui sine timore est, sine tristitia est. Qui sine tristitia est, beatus est. Nostrorum haec interrogatio est. Adversus hanc sic respondere conantur: falsam nos rem et controversiosam pro confessa vindicare, eum, qui fortis est, sine timore esse. Quid ergo? inquit, fortis inminentia mala non timebit? Istuc dementis alienatique, non fortis est. Ille vero, inquit, moderatissime timet, sed in totum extra metum non est.