Latin · ~7 min
85.5 to 85.10
Seneca the Younger, Epistulae 85.5-10
Not analysed yet
Sic, inquit, sapiens inperturbatus dicitur, quomodo apyrina dicuntur, non quibus nulla inest duritia granorum, sed quibus minor. Falsum est. Non enim deminutionem malorum in bono viro intellego, sed vacationem; nulla debent esse, non parva. Nam si ulla sunt, crescent et interim inpedient. Quomodo oculos maior et perfecta suffusio excaecat, sic modica turbat. Si das aliquos adfectus sapienti, inpar illis erit ratio et velut torrente quodam auferetur, praesertim cum illi non unum adfectum des, cum quo conluctetur, sed omnis. Plus potest quamvis mediocrium turba quam posset unius magni violentia. Habet pecuniae cupiditatem, sed modicam. Habet ambitionem, sed non concitatam. Habet iracundiam, sed placabilem. Habet inconstantiam, sed minus vagam ac mobilem. Habet libidinem non insanam. Melius cum illo ageretur, qui unum vitium integrum haberet, quam cum eo, qui leviora quidem, sed omnia. Deinde nihil interest, quam magnus sit adfectus; quantumcumque est, parere nescit, consilium non accipit. Quemadmodum rationi nullum animal optemperat, non ferum, non domesticum et mite, natura enim illorum est surda suadenti; sic non secuntur, non audiunt adfectus, quantulicumque sunt. Tigres leonesque numquam feritatem exuunt, aliquando summittunt, et cum minime expectaveris, exasperatur torvitas mitigata. Numquam bona fide vitia mansuescunt. Deinde, si ratio proficit, ne incipient quidem adfectus; si invita ratione coeperint, invita perseverabunt. Facilius est enim initia illorum prohibere quam impetum regere. Falsa est itaque ista mediocritas et inutilis, eodem loco habenda, quo si quis diceret modice insaniendum, modice aegrotandum. Sola virtus habet, non recipiunt animi mala temperamentum. Facilius sustuleris illa quam rexeris. Numquid dubium est, quin vitia mentis humanae inveterata et dura, quae morbos vocamus, inmoderata sint, ut avaritia, ut crudelitas, ut inpotentia? Ergo inmoderati sunt et adfectus. Ab his enim ad illa transitur.