Latin · ~3 min
86.19 to 86.21
Seneca the Younger, Epistulae 86.19-21
Not analysed yet
Alter ponendi modus hic fuit: ramos fortes nec corticis duri, quales esse novellarum arborum solent, eodem genere deposuit. Hi paulo tardius surgunt, sed cum tamquam a planta processerint, nihil habent in se abhorridum aut triste. Illud etiamnunc vidi, vitem ex arbusto suo annosam transferri; huius capillamenta quoque, si fieri potest, colligenda sunt, deinde liberalius sternenda vitis, ut etiam ex corpore radicescat. Et vidi non tantum mense Februario positas, sed etiam Martio exacto; tenent et conplexae sunt non suas ulmos. Omnes autem istas arbores, quae, ut ita dicam, grandiscapiae sunt, ait aqua adiuvandas cisternina, quae si prodest, habemus pluviam in nostra potestate. Plura te docere non cogito, ne quemadmodum Aegialus me sibi adversarium paravit, sic ego parem te mihi. Vale.