Latin · ~2 min
87.10 to 87.11
Seneca the Younger, Epistulae 87.10-11
Not analysed yet
O quantum erat saeculi decus, imperatorem triumphalem, censorium, quod super omnia haec est, Catonem uno caballo esse contentum et ne toto quidem! Partem enim sarcinae ab utroque latere dependentes occupabant. Ita non omnibus obesis mannis et asturconibus et tolutariis praeferres unicum illum equum ab ipso Catone defrictum? Video non futurum finem in ista materia ullum, nisi quem ipse mihi fecero. Hic itaque conticescam, quantum ad ista, quae sine dubio talia divinavit futura, qualia nunc sunt, qui primus appellavit inpedimenta. Nunc volo paucissimas adhuc interrogationes nostrorum tibi reddere ad virtutem pertinentes, quam satisfacere vitae beatae contendimus.