Latin · ~2 min
Book 11_13, Letter 87
Seneca the Younger, Epistulae 87.29
Not analysed yet
Altera significatio talis est: per quod in mala incidimus, bonum non est. Huic propositioni non erit consequens per divitias nos aut per voluptates in mala incidere; aut si per divitias in multa mala incidimus, non tantum bonum non sunt divitiae, sed malum sunt; vos autem illas dicitis tantum bonum non esse. Praeterea, inquit, conceditis divitias habere aliquid usus. Inter commoda illas numeratis; atqui eadem ratione ne commodum quidem erunt. Per illas enim multa nobis incommoda eveniunt.