Latin · ~2 min
Book 11_13, Letter 87
Seneca the Younger, Epistulae 87.35
Not analysed yet
Posidonius sic interrogandum ait: quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem, non sunt bona. Divitiae autem et bona valetudo et similia his nihil horum faciunt; ergo non sunt bona. Hanc interrogationem magis etiam nunc hoc modo intendit: quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem, contra autem insolentiam, tumorem, arrogantiam creant, mala sunt. A fortuitis autem in haec inpellimur ergo non sunt bona.