Latin · ~5 min
87.5 to 87.8
Seneca the Younger, Epistulae 87.5-8
Not analysed yet
Parum adhuc profeci. Nondum audeo frugalitatem palam ferre. Etiamnunc curo opiniones viatorum. Contra totius generis humani opiniones mittenda vox erat: Insanitis, erratis, stupetis ad supervacua, neminem aestimatis suo. Cum ad patrimonium ventum est, diligentissimi conputatores sic rationem ponitis singulorum, quibus aut pecuniam credituri estis aut beneficia, nam haec quoque iam expensa fertis: late possidet, sed multum debet; habet domum formosam, sed alienis nummis paratam: familiam nemo cito speciosiorem producet, sed nominibus non respondet; si creditoribus solverit, nihil illi supererit. Idem in reliquis quoque facere debebitis, excutere quantum proprii quisque habeat. Divitem illum putas, quia aurea supellex etiam in via sequitur, quia in omnibus provinciis arat, quia magnus kalendari liber volvitur, quia tantum suburbani agri possidet, quantum invidiose in desertis Apuliae possideret. Cum omnia dixeris, pauper est. Quare? Quia debet. Quantum? inquis. Omnia. Nisi forte iudicas interesse, utrum aliquis ab homine an a fortuna mutuum sumpserit. Quid ad rem pertinent mulae saginatae unius omnes coloris? Quid ista vehicula caelata? Instratos ostro alipedes pictisque tapetis, Aurea pectoribus demissa monilia pendent, Tecti auro fulvom mandunt sub dentibus aurum. Ista nec dominum meliorem possunt facere nec mulam.