Latin · ~6 min
Book 11_13, Letter 88, lines 88.14-88.18
Seneca the Younger, Epistulae 88.14-18
Not analysed yet
Venio nunc ad illum, qui caelestium notitia gloriatur: Frigida Saturni sese quo stella receptet, Quos ignis caeli Cyllenius erret in orbes. Hoc scire quid proderit? Ut sollicitus sim, cum Saturnus et Mars ex contrario stabunt aut cum Mercurius vespertinum faciet occasum vidente Saturno, potius quam hoc discam, ubicumque sunt ista, propitia esse, non posse mutari?
Agit illa continuus ordo fatorum et inevitabilis cursus. Per statas vices remeant et effectus rerum omnium aut movent aut notant. Sed sive quicquid evenit faciunt, quid inmutabilis rei notitia proficiet? Sive significant, quid refert providere quod effugere non possis? Scias ista, nescias;
fient. Si vero solem ad rapidum stellasque sequentes Ordine respicies, numquam te crastina fallet Hora nec insidiis noctis cupiere serenae. Satis abundeque provisum est, ut ab insidiis tutus essem.
Numquid me crastina non fallit hora? Fallit enim quod nescienti evenit. Ego quid futurum sit, nescio; quid fieri possit, scio. Ex hoc nihil desperabo, totum expecto; si quid remittitur, boni consido. Fallit me hora, si parcit, sed ne sic quidem fallit. Nam quemadmodum scio omnia accidere posse, sic scio et non utique casura. Utique secunda expecto, malis paratus sum.
In illo feras me necesse est non per praescriptum euntem. Non enim adducor, ut in numerum liberalium artium pictores recipiam, non magis quam statuarios aut marmorarios aut ceteros luxuriae ministros. Aeque luctatores et totam oleo ac luto constantem scientiam expello ex his studiis liberalibus; aut et unguentarios recipiam et cocos et ceteros voluptatibus nostris ingenia accommodantes sua.