Latin · ~2 min
Book 11_13, Letter 88
Seneca the Younger, Epistulae 88.30
Not analysed yet
Humanitas vetat superbum esse adversus socios, vetat avarum. Verbis, rebus, adfectibus comem se facilemque omnibus praestat. Nullum alienum malum putat. Bonum autem suum ideo maxime, quod alicui bono futurum est, amat. Numquid liberalia studia hos mores praecipiunt? Non magis quam simplicitatem, quam modestiam ac moderationem, non magis quam frugalitatem ac parsimoniam, non magis quam clementiam, quae alieno sanguini tamquam suo parcit et scit homini non esse homine prodige utendum.