Latin · ~7 min
88.38 to 88.43
Seneca the Younger, Epistulae 88.38-43
Not analysed yet
Sed ad nostros quoque cum perveneris, ostendam multa securibus reddenda. Magno impendio temporum, magna alienarum aurium molestia laudatio haec constat: O hominem litteratum! Simus hoc titulo rusticiore contenti: O virum bonum! Itane est? Annales evolvam omnium gentium et quis primus carmina scripserit quaeram? Quantum temporis inter Orphea intersit et Homerum, cum fastos non habeam, computabo? Et Aristarchi ineptias, quibus aliena carmina conpunxit, recognoscam et aetatem in syllabis conteram? Itane in geometriae pulvere haerebo? Adeo mihi praeceptum illud salutare excidit: Tempori parce? Haec sciam? Et quid ignorem? Apion grammaticus, qui sub C. Caesare tota circulatus est Graecia et in nomen Homeri ab omnibus civitatibus adoptatus, aiebat Homerum utraque materia consummata, et Odyssia et Iliade, principium adiecisse operi suo, quo bellum Troianum complexus est. Huius rei argumentum adferebat, quod duas litteras in primo versu posuisset ex industria librorum suorum numerum continentes. Talia sciat oportet, qui multa vult scire, non cogitare, quantum temporis tibi auferat mala valetudo, quantum occupatio publica, quantum occupatio privata, quantum occupatio cotidiana, quantum somnus. Metire aetatem tuam; tam multa non capit. De liberalibus studiis loquor; philosophi quantum habent supervacui, quantum ab usu recedentis! Ipsi quoque ad syllabarum distinctiones et coniunctionum ac praepositionum proprietates descenderunt et invidere grammaticis, invidere geometris. Quicquid in illorum artibus supervacuum erat, transtulere in suam. Sic effectum est, ut diligentius loqui scirent quam vivere. Audi, quantum mali faciat nimia subtilitas et quam infesta veritati sit. Protagoras ait de omni re in utramque partem disputari posse ex aequo et de hac ipsa, an omnis res in utramque partem disputabilis sit. Nausiphanes ait ex his, quae videntur esse, nihil magis esse quam non esse.