Latin
Book 11_13, Letter 88
Seneca the Younger, Epistulae 88.46
Not analysed yet
Quid ergo nos sumus? Quid ista, quae nos circumstant, aiunt, sustinent? Tota rerum natura umbra est aut inanis aut fallax. Non facile dixerim, utris magis irascar, illis, qui nos nihil scire voluerunt, an illis, qui ne hoc quidem nobis reliquerunt, nihil scire. Vale.