Latin · ~2 min
9.75.1 to 9.75.2
Seneca the Younger, Epistulae 9.75.1-2
Not analysed yet
Minus tibi accuratas a me epistulas mitti querens. Quis enim accurate loquitur, nisi qui vult putide loqui? Qualis sermo meus esset, si una sederemus aut ambularemus, inlaboratus et facilis, tales esse epistulas meas volo, quae nihil habent accersitum nec fictum. Si fieri posset, quid sentiam, ostendere quam loqui mallem. Etiam si disputarem, nec supploderem pedem nec manum iactarem nec attollerem vocem, sed ista oratoribus reliquissem, contentus sensus meos ad te pertulisse, quos nec exornassem nec abiecissem.