Latin · ~3 min
9.75.12 to 9.75.14
Seneca the Younger, Epistulae 9.75.12-14
Not analysed yet
Adfectus sunt motus animi inprobabiles, subiti et concitati, qui frequentes neglectique fecere morbum, sicut destillatio una nec adhuc in morem adducta tussim facit, adsidua et vetus phthisin. Itaque qui plurimum profecere, extra morbos sunt, adfectus adhuc sentiunt perfecto proximi. Secundum genus est eorum, qui et maxima animi mala et adfectus deposuerunt, sed ita, ut non sit illis securitatis suae certa possessio. Possunt enim in eadem relabi. Tertium illud genus extra multa et magna vitia est, sed non extra omnia. Effugit avaritiam, sed iram adhuc sentit; iam non sollicitatur libidine, etiamnunc ambitione; iam non concupiscit, sed adhuc timet. Et in ipso metu ad quaedam satis firmus est, quibusdam cedit. Mortem contemnit, dolorem reformidat.