Latin · ~2 min
Book 9, Letter 76
Seneca the Younger, Epistulae 9.76.20
Not analysed yet
Dixi, si forte meministi, concupita volgo et formidata inconsulto impetu plerosque calcasse. Inventus est, qui flammis inponeret manum, cuius risum non interrumperet tortor, qui in funere liberorum lacrimam non mitteret, qui morti non trepidus occurreret. Amor enim, ira, cupiditas pericula depoposcerunt. Quod potest brevis obstinatio animi aliquo stimulo excitata, quanto magis virtus, quae non ex impetu nec subito, sed aequaliter valet, cui perpetuum robur est.