Latin · ~1 min
Book 9, Letter 76
Seneca the Younger, Epistulae 9.76.26
Not analysed yet
Illud quoque dixeram, si bona sunt ea, quae tam homini contingunt quam mutis animalibus, et muta animalia beatam vitam actura; quod fieri nullo modo potest. Omnia pro honesto patienda sunt; quod non erat faciendum, si esset ullum aliud bonum quam honestum. Haec quamvis latius exsecutus essem priore epistula, constrinxi et breviter percucurri.