Latin · ~3 min
9.78.1 to 9.78.3
Seneca the Younger, Epistulae 9.78.1-3
Not analysed yet
Vexari te destillationibus crebris ac febriculis, quae longas destillationes et in consuetudinem adductas secuntur, eo molestius mihi est, quia expertus sum hoc genus valetudinis, quod inter initia contempsi; poterat adhuc adulescentia iniurias ferre et se adversus morbos contumaciter gerere. Deinde succubui et eo perductus sum, ut ipse destillarem ad summam maciem deductus. Saepe impetum cepi abrumpendae vitae; patris me indulgentissimi senectus retinuit. Cogitavi enim non quam fortiter ego mori possem, sed quam ille fortiter desiderare non posset. Itaque imperavi mihi, ut viverem. Aliquando enim et vivere fortiter facere est. Quae mihi tunc fuerint solacio dicam, si prius hoc dixero, haec ipsa, quibus adquiescebam, medicinae vim habuisse. In remedium cedunt honesta solacia, et quicquid animum erexit, etiam corpori prodest. Studia mihi nostra saluti fuerunt. Philosophiae acceptum fero, quod surrexi, quod convalui. Illi vitam debeo et nihil illi minus debeo.