Latin · ~2 min
Book 9, Letter 78
Seneca the Younger, Epistulae 9.78.17
Not analysed yet
Dolorem gravem sentio. Quid ergo? Non sentis, si illum muliebriter tuleris? Quemadmodum perniciosior est hostis fugientibus, sic omne fortuitum incommodum magis instat cedenti et averso. Sed grave est. Quid? Nos ad hoc fortes sumus, ut levia portemus? Utrum vis longum esse morbum an concitatum et brevem? Si longus est, habet intercapedinem, dat refectioni locum, multum temporis donat, necesse est, ut exurgit, et desinat. Brevis morbus ac praeceps alterutrum faciet: aut extinguetur aut extinguet. Quid autem interest, non sit an non sim? In utroque finis dolendi est.