Latin · ~4 min
9.78.20 to 9.78.22
Seneca the Younger, Epistulae 9.78.20-22
Not analysed yet
Sed nihil, inquit, agere sinit morbus, qui me omnibus abduxit officiis. Corpus tuum valetudo tenet, non et animum. Itaque cursoris moratur pedes, sutoris aut fabri manus inpediet; si animus tibi esse in usu solet, suadebis docebis, audies disces, quaeres recordaberis. Quid porro? Nihil agere te credis, si temperans aeger sis? Ostendes morbum posse superari vel certe sustineri. Est, mihi crede, virtuti etiam in lectulo locus. Non tantum arma et acies dant argumenta alacris animi indomitique terroribus; et in vestimentis vir fortis apparet. Habes, quod agas: bene luctare cum morbo. Si nihil te coegerit, si nihil exoraverit, insigne prodis exemplum. O quam magna erat gloriae materia, si spectaremur aegri! Ipse te specta, ipse te lauda. Praeterea duo genera sunt voluptatum. Corporales morbus inhibet, non tamen tollit. Immo, si verum aestimes, incitat; magis iuvat bibere sitientem; gratior est esurienti cibus. Quicquid ex abstinentia contigit, avidius exciditur. Illas vero animi voluptates, quae maiores certioresque sunt, nemo medicus aegro negat. Has quisquis sequitur et bene intellegit, omnia sensuum blandimenta contemnit.