Latin · ~6 min
9.78.24 to 9.78.29
Seneca the Younger, Epistulae 9.78.24-29
Not analysed yet
O infelicem aegrum! edet, quantum concoquat. Non iacebit in conspectu aper ut vilis caro a mensa relegatus, nec in repositorio eius pectora avium, totas enim videre fastidium est, congesta ponentur. Quid tibi mali factum est? Cenabis tamquam aeger, immo aliquando tamquam sanus. Sed omnia ista facile perferemus, sorbitionem, aquam calidam et quicquid aliud intolerabile videtur debeatis et luxu fluentibus magisque animo quam corpore morbidis; tantum mortem desinamus horrere. Desinemus autem, si fines bonorum ac malorum cognoverimus; ita demum nec vita taedio erit nec mors timori. Vitam enim occupare satietas sui non potest tot res varias, magnas, divinas percensentem; in odium illam sui adducere solet iners otium. Rerum naturam peragranti numquam in fastidium veritas veniet; falsa satiabunt. Rursus si mors accedit et vocat, licet inmatura sit, licet mediam praecidat aetatem, perceptus longissimae fructus est. Cognita est illi ex magna parte natura. Scit tempore honesta non crescere; iis necesse est videri omnem vitam brevem, qui illam voluptatibus vanis et ideo infinitis metiuntur. His te cogitationibus recrea et interim epistulis nostris vaca. Veniet aliquando tempus, quod nos iterum iungat ac misceat; quantulumlibet sit illud, longum faciet scientia utendi. Nam, ut Posidonius ait, unus dies hominum eruditorum plus patet quam inperitis longissima aetas. Interim hoc tene, hoc morde: adversis non succumbere, laetis non credere, omnem fortunae licentiam in oculis habere, tamquam quicquid potest facere, factura sit. Quicquid expectatum est diu, lenius accedit. Vale.