Latin · ~2 min
Book 9, Letter 79
Seneca the Younger, Epistulae 9.79.2
Not analysed yet
Si haec mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare, ut in honorem meum Aetnam quoque ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod aliquando longius navigantibus solebat ostendi. Potest hoc accidere, non quia montis altitudo descendit, sed quia ignis evanuit et minus vehemens ac largus effertur, ob eandem causam fumo quoque per diem segniore. Neutrum autem incredibile est, nec montem, qui devoretur cotidie, minui, nec manere eundem, quia non ipsum exest, sed in aliqua inferna valle conceptus exaestuat et aliis pascitur. In ipso monte non alimentum habet, sed viam.