# Hercules [Oetaeus] 1.1-51

Seneca the Younger, Hercules [Oetaeus], Lines 1.1-1.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/hercules-oetaeus-2/1.1

Hercvles Sator deorum, cuius excussum manu
utraeque Phoebi sentiunt fulmen domus,
secure regna: protuli pacem tibi,
quacumque Nereus porrigi terras uetat.
non est tonandum; perfidi reges iacent,
saeui tyranni. fregimus quidquid fuit
tibi fulminandum. sed mihi caelum, parens,
adhuc negatur? parui certe Ioue
ubique dignus teque testata est meum
patrem nouerca. quid tamen nectis moras?
numquid timemur? numquid impositum sibi
non poterit Atlas ferre cum caelo Herculem?
quid astra, genitor, quid negas? mors me tibi
certe remisit, omne concessit malum
quod terra genuit, pontus aer inferi:
nullus per urbes errat Argolicas leo,
Stymphalis icta est, Maenali nulla est fera;
sparsit peremptus aureum serpens nemus
et hydra uires posuit et notos Hebro
cruore pingues hospitum fregi greges
hostique traxi spolia Thermodontiae.
uici regentem fata nec tantum redi,
sed trepidus atrum Cerberum uidit dies
et ille solem. nullus Antaeus Libys
animam resumit, cecidit ante aras suas
Busiris, una Geryon sparsus manu
taurusque populis horridus centum pauor.
quodcumque tellus genuit infesta occidit
meaque fusum est dextera: iratis deis
non licuit esse. si negat mundus feras,
animum nouerca, redde nunc nato patrem
uel astra forti. nec peto ut monstres iter;
permitte tantum, genitor: inueniam uiam.
Vel si times ne terra concipiat feras,
properet malum quodcumque, dum terra Herculem
habet uidetque: nam quis inuadet mala
aut quis per urbes rursus Argolicas erit
Iunonis odio dignus? in tutum meas
laudes redegi, nulla me tellus silet:
me sensit ursae frigidum Scythicae genus
Indusque Phoebo subditus, cancro Libys;
te, clare Titan, testor: occurri tibi
quacumque fulges, nec meos lux prosequi
potuit triumphos, solis excessi uices
intraque nostras substitit metas dies.
natura cessit, terra defecit gradum:
lassata prior est. nox et extremum chaos
in me incucurrit: inde ad hunc orbem redi,
nemo unde retro est. tulimus Oceani minas,
nec ulla ualuit quatere tempestas ratem
quamcumque pressipars quota est Perseus mei?

---

Seneca, Hercules [Oetaeus]. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen/sen.hercules.shtml.
