Latin · ~7 min
Lines 1.151-1.211
Seneca the Younger, Hercules [Oetaeus] 1.151-211
Not analysed yet
nullis uulneribus peruia membra sunt:
ferrum sentit hebes, lentior est chalybs;
in nudo gladius corpore frangitur
et saxum resilit, fataque neglegit
et mortem indomito pectore prouocat.
Non illum poterant figere cuspides,
non arcus Scythica tensus harundine,
non quae tela gerit Sarmata frigidus
aut qui soliferae suppositus plagae
uicino Nabatae uulnera derigit
Parthus Gnosiacis certior ictibus.
Muros Oechaliae corpore propulit;
nil obstare ualet; uincere quod parat
iam uictum estquota pars uulnere concidit?
pro fato potuit uultus iniquior
et uidisse sat est Herculeas minas.
quis uastus Briareus, quis tumidus Gyges,
supra Thessalicum cum stetit aggerem
caeloque insereret uipereas manus,
hoc uultu riguit? commoda cladibus
magnis magna patent, nil superest mali:
iratum miserae uidimus Herculem.
Iole At ego infelix non templa suis
conlapsa deis sparsosue focos,
natis mixtos arsisse patres
hominique deos, templa sepulcris:
nullum querimur commune malum.
alio nostras fortuna uocat
lacrimas, alias flere ruinas
mea fata iubent.
quae prima querar? quae summa gemam?
pariter cunctas deflere iuuat,
nec plura dedit pectora Tellus,
ut digna sonent uerbera fatis.
Me uel Sipylum flebile saxum
fingite, superi,
uel in Eridani ponite ripis,
ubi maesta sonat Phaethontiadum
silua sororum;
me uel Siculis addite saxis,
ubi fata gemam Thessala Siren,
uel in Edonas tollite siluas,
qualis natum Daulias ales
solet Ismaria flere sub umbra:
formam lacrimis aptate meis
resonetque malis aspera Trachin.
Cypria lacrimas Myrrha tuetur,
raptum coniunx Ceyca gemit,
sibi Tantalis est facta superstes;
fugit uultus Philomela suos
natumque sonat flebilis Atthis:
cur mea nondum capiunt uolucres
bracchia plumas?
felix, felix, cum silua domus
nostra feretur
patrioque sedens ales in agro
referam querulo murmure casus
uolucremque Iolen fama loquetur.
Vidi, uidi miseranda mei
fata parentis,
cum letifero stipite pulsus
tota iacuit sparsus in aula:
pro, si tumulum fata dedissent,
quotiens, genitor, quaerendus eras!