Latin · ~7 min
Lines 1.1603-1.1650
Seneca the Younger, Hercules [Oetaeus] 1.1603-1650
Not analysed yet
fallimur: laeto uenit ecce uultu
quem tulit Poeans umerisque tela
gestat et notas populis pharetras,
Herculis heres.
Effare casus, iuuenis, Herculeos precor
uoltuue quonam tulerit Alcides necem.
Philoctetes Quo nemo uitam. Cho. Laetus adeone ultimos
inuasit ignes? Ph. Esse iam flammas nihil
ostendit ille. quid sub hoc mundo Hercules
immune uinci liquit? en domita omnia.
Cho. Inter uapores quis fuit forti locus?
Ph. Quod unum in orbe uicerat nondum malum,
et flamma uicta est; haec quoque accessit feris:
inter labores ignis Herculeos abit.
Cho. Edissere agedum, flamma quo uicta est modo?
Ph. Vt omnis Oeten maesta corripuit manus,
huic fagus umbras perdit et toto iacet
succisa trunco, flectit hic pinum ferox
astris minantem et nube de media uocat:
ruitura cautem mouit et siluam tulit
secum minorem. Chaonis quondam loquax
stat uasta late quercus et Phoebum uetat
ultraque totos porrigit ramos nemus;
gemit illa multo uulnere impresso minax
frangitque cuneos, resilit incussus chalybs
uolnusque ferrum patitur et rigidum est parum.
commota tandem cum cadens latam sui
duxit ruinam, protinus radios locus
admisit omnis: sedibus pulsae suis
uolucres pererrant nemore succiso diem
quaeruntque lassis garrulae pinnis domus.
iamque omnis arbor sonuit et sacrae quoque
sensere quercus horridam ferro manum
nullique priscum profuit luco nemus.
Aggeritur omnis silua et alternae trabes
in astra tollunt Herculi angustum rogum:
raptura flammas pinus et robur tenax
et breuior ilex. summa sed complet rogum
populea silua, frondis Herculeae nemus.
At ille, ut ingens nemore sub Nasamonio
aegro reclinis pectore immugit leo,
ferturquis illum credat ad flammas rapi?
uoltus petentis astra, non ignes erat.
Vt pressit Oeten ac suis oculis rogum
lustrauit omnem, fregit impositus trabes.
*1647a
arcumque poscit. 'accipe haec' inquit, 'sate
Poeante, dona, et munus Alcidae cape.