Latin · ~7 min
Lines 1.1707-1.1751
Seneca the Younger, Hercules [Oetaeus] 1.1707-1751
Not analysed yet
pater, erubesco. nube discussa diem
pande, ut deorum coetus ardentem Herculem
spectet; licet tu sidera et mundum neges
ultro, pater, cogere: si uoces dolor
abstulerit ullas, pande tunc Stygios lacus
et redde fatis; approba natum prius:
ut dignus astris uidear, hic faciet dies.
leue est quod actum est; Herculem hic, genitor, dies
inueniet aut damnabit.' Haec postquam edidit,
flammas poposcit. 'hoc age, Alcidae comes,
non segnis' inquit 'corripe Oetaeam facem.
quid dextra tremuit? num manus pauida impium
scelus refugit? redde iam pharetras mihi,
ignaue iners eneruisen nostros manus
quae tendat arcus! quid sedet pallor genis?
animo faces inuade quo Alciden uides
uoltu iacere. respice arsurum, miser:
nouerca cernat quo feram flammas modo.
uocat ecce iam me genitor et pandit polos;
uenio, pater'uultusque non idem fuit.
Tremente pinum dextera ardentem intuli.
refugit ignis et reluctantur faces
et membra uitant, sed recedentem Hercules
insequitur ignem. Caucasum aut Pindum aut Athon
ardere credas: nullus erumpit sonus,
tantum ingemiscit ignis. o durum iecur!
Typhon in illo positus immanis rogo
gemuisset ipse quique conuulsam solo
imposuit umeris Ossan Enceladus ferox.
At ille medias inter exurgens faces,
semiustus ac laniatus, intrepidum tuens:
'nunc es parens Herculea: sic stare ad rogum
te, mater' inquit, 'sic decet fleri Herculem.'
inter uapores positus et flammae minas
immotus, inconcussus, in neutrum latus
correpta torquens membra adhortatur, monet,
gerit aliquid ardens. omnibus fortem addidit
animum ministris; urere ardentem putes.
Stupet omne uulgus, uix habent flammae fidem:
tam placida frons est, tanta maiestas uiro.
nec properat uri; cumque iam forti datum
leto satis pensauit, igniferas trabes
hinc inde traxit, minima quas flamma occupat
totas in ignes uertit et quis plurimus
exundat ignis repetit intrepidus ferox.