Latin · ~7 min
Lines 1.1797-1.1840
Seneca the Younger, Hercules [Oetaeus] 1.1797-1840
Not analysed yet
quis me locus, quae regio, quae mundi plaga
defendet aut quas mater in latebras agar
ubique per te nota? si patriam petam
laresque miseros, Argos Eurystheus tenet;
marita Thebas regna et Ismenon petam
thalamosque nostros, in quibus quondam Iouem
dilecta uidi? pro nimis felix, nimis,
si fulminantem et ipsa sensissem Iouem!
utinam meis uisceribus Alcides foret
exsectus infans! nunc datum est tempus, datum est
uidere natum laude certantem Ioui,
ut hoc daretur, scire quid fatum mihi
eripere posset. quis memor uiuit tui,
o nate, populus? omne iam ingratum est genus.
Petam Cleonas? Arcadum an populos petam
meritisque terram nobilem quaeram tuis?
hic dira serpens cecidit, hic ales fera,
hic sus cruentus, hic tua fractus manu
qui te sepulto possidet caelum leo:
si grata terra est, populus Alcmenen tuam
defendat omnis. Thracias gentes petam
Hebrique populos? haec quoque est meritis tuis
defensa tellus: stabula cum regno iacent.
hic pax cruento rege prostrato data est:
ubi enim negata est? Quod tibi infelix anus
quaeram sepulcrum? de tuis totus rogis
contendat orbis. reliquias magni Herculis
quis populus aut quae templa, quae gentes rogant?
quis, quis petit, quis poscit Alcmenes onus?
quae tibi sepulcra, nate, quis tumulus sat est?
hic totus orbis: fama erit titulus tibi.
Quid, anime, trepidas? Herculis cineres tenes;
complectere ossa: reliquiae auxilium dabunt,
erunt satis praesidia, terrebunt tuae
reges uel umbrae. Cho. Debitos nato quidem
compesce fletus, mater Alcidae incluti.
non est gemendus nec graui urgendus prece,
uirtute quisquis abstulit fatis iter:
aeterna uirtus Herculem fleri uetat:
fortes uetant maerere, degeneres iubent.
Al. Sedabo questus uindice amisso parens
terrae atque pelagi ****
****quaque purpureus dies
utrumque clara spectat Oceanum rota?
quot misera in uno condidi natos parens!