Latin · ~7 min
Lines 1.309-1.356
Seneca the Younger, Hercules [Oetaeus] 1.309-356
Not analysed yet
perdis furorem, coniugis sanctae fidem
mihi reddis iterum. quid uetas flammas ali?
quid frangis ignes? hunc mihi serua impetum,
pares eamusnon erit uotis opus:
aderit nouerca quae manus nostras regat
nec inuocata. Nvt. Quod paras demens scelus?
perimes maritum, cuius extremus dies
primusque laudes nouit et caelo tenus
erecta terras fama suppositas habet?
iam tota in istos terra consurget lares
domusque soceri prima et Aetolum genus
sternetur omne, saxa iam dudum ac faces
in te ferentur, uindicem tellus suum
defendet omnis: una quot poenas dabis!
Effugere terras crede et humanum genus
te possefulmen genitor Alcidae gerit:
iam iam minaces ire per caelum faces
specta et tonantem fulmine excusso diem.
mortem quoque ipsam, quam putes tutam, time:
dominatur illic patruus Alcidae tui.
quocumque perges, misera, cognatos deos
illi uidebis. De. Maximum fieri scelus
et ipsa fateor, sed dolor fieri iubet.
Nvt. Moriere. De. Moriar Herculis nempe incluti
coniunx nec ullus nocte discussa dies
uiduam notabit nec meos paelex toros
captiua capiet. ante ab occasu dies
nascetur, Indos ante glacialis polus
Scythasue tepida Phoebus inficiet rota,
quam me relictam Thessalae inspiciant nurus.
meo iugales sanguine extinguam faces.
aut pereat aut me perimat; elisis feris
et coniugem addat, inter Herculeos licet
me quoque labores numeret: Alcidae toros
moritura certe corpore amplectar meo.
Ire, ire ad umbras Herculis nuptam libet,
sed non inultam: si quid ex nostro Hercule
concepit Iole, manibus euellam meis
ante et per ipsas paelicem inuadam faces.
me nuptiali uictimam feriat die
infestus, Iolen dum supra exanimem ruam:
felix iacet quicumque quos odit premit.
Nvt. Quid ipsa flammas pascis et uastum foues
ultro dolorem? misera, quid cassum times?
dilexit Iolen: nempe cum staret parens
regisque natam peteretin famulae locum
regina cecidit: perdidit uires amor
multumque ab illa traxit infelix status.