Latin · ~7 min
Lines 1.407-1.447
Seneca the Younger, Hercules [Oetaeus] 1.407-447
Not analysed yet
Nvt. Conciliat animos coniugum partus fere.
De. Hic ipse forsan diuidet partus toros.
Nvt. Famula illa trahitur interim donum tibi.
De. Hic quem per urbes ire praeclarum uides
et uiua tergo spolia gestantem ferae,
qui regna miseris donat et celsis rapit
uasta grauatus horridam claua manum,
cuius triumphos ultimi Seres canunt
et quisquis alius orbe consaepto iacet,
leuis est nec illum gloriae stimulat decor.
errat per orbem, non ut aequetur Ioui
nec ut per urbes magnus Argolicas eat:
quod amet requirit, uirginum thalamos petit.
si qua est negata, rapitur; in populos furit,
nuptas ruinis quaerit et uitium impotens
uirtus uocatur. cecidit Oechalia inclita
unusque Titan uidit atque unus dies
stantem et cadentem; causa bellandi est amor.
totiens timebit Herculi natam parens
quotiens negabit, hostis est quotiens socer
fieri recusat: si gener non est, ferit.
Post haec quid istas innocens seruo manus,
donec furentem simulet ac saeua manu
intendat arcus meque natumque opprimat?
sic coniuges expellit Alcides suas,
haec sunt repudia; nec potest fieri nocens:
terris uideri sceleribus causam suis
fecit nouercam. quid stupes segnis, furor?
scelus occupandum est: perage, dum feruet manus.
Nvt. Perimes maritum? De. Paelicis certe meae.
Nvt. At Ioue creatum. De. Nempe et Alcmena satum.
Nvt. Ferrone? De. Ferro. Nvt. Si nequis? De. Perimam dolo.
Nvt. Quis iste furor est? De. Quem meus coniunx docet.
Nvt. Quem nec nouerca potuit, hunc perimes uirum?
De. Caelestis ira quos premit, miseros facit:
humana nullos. Nvt. Parce, miseranda, et time.
De. Contempsit omnes ille qui mortem prius;
libet ire in enses. Nvt. Maior admisso tuus,
alumna, dolor est; culpa par odium exigat.
cur saeua modicis statuis? ut laesa es, dole.
De. Leue esse credis paelicem nuptae malum?