Latin
Lines 81-120
Seneca the Younger, Liber de moribus 81-120
Not analysed yet
Fortior est qui cupiditatem uincit, quam qui hostem domat.
Difficillima est uictoria semetipsum uincere.
Mala ira est, ultro quae suis irascitur.
Ita amare incipias, desinere quasi te non oporteat.
Coepisse magnum est laus magna, ut coepto excidas.
Nobilitat animi, non stirpis generositas.
Otium seni labore est incipiente honestius.
Homo animi praebet turpe aeger spectaculum.
Noli malo oculo adspicere alterius rem bonam.
Nulli in secundis uitare inuidiam datur.
Si iactaueris diuitias, diues cum multis eris.
Praestat potentiam impotens occasio.
Qui confitetur, proxime innocentiam est.
Iniquitati proxima est seueritas.
Scit bonus iudex non tam quid, quam qua damnet, cernere.
Homines si meum tuumque tollerent, quiescerent.
Heu quam est timendus, qui paupertatem timet!
Beneficiis te amicum, inimicum sentiant iniuriis.
Irritat auidum, non explet pecunia.
Vsura est reddenda morbus, si data est pecunia.
Mihi crede, diues esse et felix non potes.
Vtare quam lingua auribus frequentius.
Quicquid aliis es dicturus, dicas ante omnes tibi.
Inter iratum atque insanum nil nisi interest dies.
Bonis frueris, si uitaueris mala.
Cum timeas alios, tum temet uereare ipsum maxime.
Si bene didiceris, facere te pudeat male.
Quod persuaseris, manebit; fugiet, quod coegeris.
Ignoscas semper alteri, nunquam tibi.
Virtuti adicias, uitiis quod detraxeris.
Stultum est horrere mortem, somni imaginem.
Bonis necesse est noceat, qui parcit malis.
Si stat fatum homini, quid quod est certum times?
Male qui dicunt aliis, faciunt ipsi sibi conuicium.
Turpe est alteri exprobrare, quod tuum spectat probrum.
Paululum remittas, ubi non uiceris libidinem.
Saepe quae ratio sanare non potest, sanat dies.
Qui nummo Venerique immoritur, non uixit causa sua.
Sit coram quo te peccare pudeat dignus, quem pudet.
Cogitat iuuenis uirorum et feminarum iniurias.
Qui felicitatem iactat, iactat insolentiam.
Caue turpe dicas: pellitur dictis pudor.