Latin · ~4 min
Lines 1.1006-1.1035
Seneca the Younger, Medea 1.1006-1035
Not analysed yet
Medea Hac qua recusas, qua doles, ferrum exigam.
i nunc, superbe, uirginum thalamos pete,
relinque matres. Iason Vnus est poenae satis.
Medea Si posset una caede satiari manus,
nullam petisset. ut duos perimam, tamen
nimium est dolori numerus angustus meo.
in matre si quod pignus etiamnunc latet,
scrutabor ense uiscera et ferro extraham.
Iason Iam perage coeptum facinus, haut ultra precor,
moramque saltem supplicis dona meis.
Medea Perfruere lento scelere, ne propera, dolor:
meus dies est; tempore accepto utimur.
Iason Infesta, memet perime. Medea Misereri iubes. ++
bene est, peractum est. plura non habui, dolor,
quae tibi litarem. lumina huc tumida alleua,
ingrate Iason. coniugem agnoscis tuam?
sic fugere soleo. patuit in caelum uia:
squamosa gemini colla serpentes iugo
summissa praebent. recipe iam gnatos, parens;
ego inter auras aliti curru uehar.
Iason Per alta uade spatia sublime aetheris,
testare nullos esse, qua ueheris, deos.
Seneca the Younger The Latin Library The Classics Page