Latin · ~7 min
Lines 1.113-1.158
Seneca the Younger, Medea 1.113-158
Not analysed yet
festa dicax fundat conuicia fescenninus,
soluat turba iocos++tacitis eat illa tenebris,
si qua peregrino nubit furtiua marito.
Medea Occidimus: aures pepulit hymenaeus meas.
uix ipsa tantum, uix adhuc credo malum.
hoc facere Iason potuit, erepto patre
patria atque regno sedibus solam exteris
deserere durus? merita contempsit mea
qui scelere flammas uiderat uinci et mare?
adeone credit omne consumptum nefas?
incerta uecors mente non sana feror
partes in omnes; unde me ulcisci queam?
utinam esset illi frater! est coniunx: in hanc
ferrum exigatur. hoc meis satis est malis?
si quod Pelasgae, si quod urbes barbarae
nouere facinus quod tuae ignorent manus,
nunc est parandum. scelera te hortentur tua
et cuncta redeant: inclitum regni decus
raptum et nefandae uirginis paruus comes
diuisus ense, funus ingestum patri
sparsumque ponto corpus et Peliae senis
decocta aeno membra: funestum impie
quam saepe fudi sanguinem++et nullum scelus
irata feci: saeuit infelix amor.
Quid tamen Iason potuit, alieni arbitri
iurisque factus? debuit ferro obuium
offerre pectus++melius, a melius, dolor
furiose, loquere. si potest, uiuat meus,
ut fuit, Iason; si minus, uiuat tamen
memorque nostri muneri parcat meo.
Culpa est Creontis tota, qui sceptro impotens
coniugia soluit quique genetricem abstrahit
gnatis et arto pignore astrictam fidem
dirimit: petatur, solus hic poenas luat,
quas debet. alto cinere cumulabo domum;
uidebit atrum uerticem flammis agi
Malea longas nauibus flectens moras.
Nutrix Sile, obsecro, questusque secreto abditos
manda dolori. grauia quisquis uulnera
patiente et aequo mutus animo pertulit,
referre potuit: ira quae tegitur nocet;
professa perdunt odia uindictae locum.
Medea Leuis est dolor, qui capere consilium potest
et clepere sese: magna non latitant mala.
libet ire contra. Nutrix Siste furialem impetum,
alumna: uix te tacita defendit quies.