Latin · ~7 min
Lines 1.249-1.295
Seneca the Younger, Medea 1.249-295
Not analysed yet
terra hac miseriis angulum et sedem rogo
latebrasque uiles: urbe si pelli placet,
detur remotus aliquis in regnis locus.
Creo Non esse me qui sceptra uiolentus geram
nec qui superbo miserias calcem pede,
testatus equidem uideor haud clare parum
generum exulem legendo et adflictum et graui
terrore pauidum, quippe quem poenae expetit
letoque Acastus regna Thessalica optinens.
senio trementem debili atque aeuo grauem
patrem peremptum queritur et caesi senis
discissa membra, cum dolo captae tuo
piae sorores impium auderent nefas.
potest Iason, si tuam causam amoues,
suam tueri: nullus innocuum cruor
contaminauit, afuit ferro manus
proculque uestro purus a coetu stetit.
Tu, tu malorum machinatrix facinorum,
cui feminae nequitia, ad audendum omnia
robur uirile est, nulla famae memoria,
egredere, purga regna, letales simul
tecum aufer herbas, libera ciues metu,
alia sedens tellure sollicita deos.
Medea Profugere cogis? redde fugienti ratem
uel redde comitem++fugere cur solam iubes?
non sola ueni. bella si metuis pati,
utrumque regno pelle. cur sontes duos
distinguis? illi Pelia, non nobis iacet;
fugam, rapinas adice, desertum patrem
lacerumque fratrem, quidquid etiamnunc nouas
docet maritus coniuges, non est meum:
totiens nocens sum facta, sed numquam mihi.
Creo Iam exisse decuit. quid seris fando moras?
Medea Supplex recedens illud extremum precor,
ne culpa natos matris insontes trahat.
Creo Vade: hos paterno ut genitor excipiam sinu.
Medea Per ego auspicatos regii thalami toros,
per spes futuras perque regnorum status,
Fortuna uaria dubia quos agitat uice,
precor, breuem largire fugienti moram,
dum extrema natis mater infigo oscula,
fortasse moriens. Creo Fraudibus tempus petis.
Medea Quae fraus timeri tempore exiguo potest?
Creo Nullum ad nocendum tempus angustum est malis.
Medea Parumne miserae temporis lacrimis negas?
Creo Etsi repugnat precibus infixus timor,
unus parando dabitur exilio dies.