Latin · ~7 min
Lines 1.279-1.347
Seneca the Younger, Octavia 1.279-347
Not analysed yet
edat partu pignora pacis,
qua tranquillus gaudeat orbis
seruetque decus Roma aeternum.
Fratris thalamos sortita tenet
maxima Iuno,
soror Augusti sociata toris
cur a patria pellitur aula?
sancta quid illi prodest pietas
diuusque pater? 286a
quid uirginitas castusque pudor?
Nos quoque nostri sumus immemores
post fata ducis, cuius stirpem
prodimus aegro suadente metu.
Vera priorum uirtus quondam
Romana fuit uerumque genus
Martis in illis sanguisque uiris.
Illi reges hac expulerunt
urbe superbos 294a
ultique tuos sunt bene manes,
mactata tua, miseranda, manu,
nata Lucreti,
stuprum saeui passa tyranni.
Te quoque bellum triste secutum est,
uirgo dextra caesa parentis,
ne seruitium paterere graue et
improba ferret praemia uictrix
dira libido.
Dedit infandi sceleris poenas
cum Tarquinio Tullia coniunx,
quae per caesi membra parentis
egit saeuos impia currus
laceroque seni uiolenta rogos
nata negauit. 308a
Haec quoque nati uidere nefas
saecula magnum,
cum Tyrrhenum rate ferali
princeps captam fraude parentem
misit in aequor. 312a
Properant placidos linquere portus
iussi nautae,
resonant remis pulsata freta;
fertur in altum prouecta ratis,
quae resoluto robore labens
pressa dehiscit sorbetque mare.
Tollitur ingens clamor ad astra
cum femineo mixtus planctu.
mors ante oculos dira uagatur;
quaerit leti sibi quisque fugam:
alii lacerae puppis tabulis
haerent nudi fluctusque secant,
repetunt alii litora nantes;
multos mergunt fata profundo.
Scindit uestes Augusta suas
laceratque comas
rigat et maestis fletibus ora.
postquam spes est nulla salutis,
ardens ira, iam uicta malis:
'haec' exclamat 'mihi pro tanto
munere reddis praemia, nate?
hac sum, fateor, digna carina,
quae te genui, quae tibi lucem
atque imperium nomenque dedi
Caesaris amens.
Exere uultus Acheronte tuos
poenisque meis pascere, coniunx:
ego causa tuae, miserande, necis
natoque tuo funeris auctor
en, ut merui, ferar ad manes
inhumata tuos,
obruta saeuis aequoris undis.'
Feriunt fluctus ora loquentis,
ruit in pelagus rursumque salo
pressa resurgit;