Latin · ~5 min
Lines 1.941-1.1008
Seneca the Younger, Octavia 1.941-1008
Not analysed yet
Felix thalamis Liuia Drusi
natisque ferum ruit in facinus
poenamque suam.
Iulia matris fata secuta est:
post longa tamen tempora ferro
caesa est, quamuis crimine nullo.
Quid non potuit quondam genetrix
tua quae rexit principis aulam
cara marito partuque potens?
eadem famulo subiecta suo
cecidit diri militis ense.
Quid cui licuit regnum caeli
sperare, parens tanta Neronis?
non funesta uiolata manu
remigis ante,
mox et ferro lacerata diu
saeui iacuit uictima nati?
Oc. Me quoque tristes mittit ad umbras
ferus et manes ecce tyrannus.
quid iam frustra miseranda moror?
rapite ad letum quis ius in nos
Fortuna dedit. 961a
Testor superos++quid agis, demens?
parce precari quis inuisa es
numina diuum: Tartara testor
Erebique deas scelerum ultrices
et te, genitor,
dignum tali morte et poena:
non inuisa est mors ista mihi.
Armate ratem, date uela fretis
uentisque, petat puppis rector
Pandatariae litora terrae.
Cho. Lenes aurae zephyrique leues,
tectam quondam nube aetheria
qui uexistis raptam saeuae
uirginis aris Iphigeniam,
hanc quoque tristi procul a poena
portate, precor, templa ad Triuiae.
Vrbe est nostra mitior Aulis
et Taurorum barbara tellus:
hospitis illic caede litatur
numen superum;
ciuis gaudet Roma cruore.
Seneca the Younger The Latin Library The Classics Page