# Oedipus 1.217-260

Seneca the Younger, Oedipus, Lines 1.217-1.260. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/oedipus/1.217

Cr. Caedem expiari regiam exilio deus
et interemptum Laium ulcisci iubet:
non ante caelo lucidus curret dies
haustusque tutos aetheris puri dabit.
Oe. Et quis peremptor incluti regis fuit?
quem memoret ede Phoebus, ut poenas luat.
Cr. Sit, precor, dixisse tutum uisu et auditu horrida;
torpor insedit per artus, frigidus sanguis coit.
ut sacrata templa Phoebi supplici intraui pede
et pias numen precatus rite summisi manus,
gemina Parnasi niualis arx trucem fremitum dedit;
imminens Phoebea laurus tremuit et mouit domum
ac repente sancta fontis lympha Castalii stetit.
incipit Letoa uates spargere horrentes comas
et pati commota Phoebum; contigit nondum specum,
emicat uasto fragore maior humano sonus:
'mitia Cadmeis remeabunt sidera Thebis,
si profugus Dircen Ismenida liquerit hospes
regis caede nocens, Phoebo iam notus et infans.
nec tibi longa manent sceleratae gaudia caedis:
tecum bella geres, natis quoque bella relinques,
turpis maternos iterum reuolutus in ortus.'
Oe. Quod facere monitu caelitum iussus paro,
functi cineribus regis hoc decuit dari,
ne sancta quisquam sceptra uiolaret dolo.
regi tuenda maxime regum est salus:
quaerit peremptum nemo quem incolumem timet.
Cr. Curam perempti maior excussit timor.
Oe. Pium prohibuit ullus officium metus?
Cr. Prohibent nefandi carminis tristes minae.
Oe. Nunc expietur numinum imperio scelus.
Quisquis deorum regna placatus uides:
tu, tu penes quem iura praecipitis poli,
tuque, o sereni maximum mundi decus,
bis sena cursu signa qui uario legis,
qui tarda celeri saecula euoluis rota,
sororque fratri semper occurrens tuo,
noctiuaga Phoebe, quique uentorum potens
aequor per altum caerulos currus agis,
et qui carentis luce disponis domos,
adeste: cuius Laius dextra occidit,
hunc non quieta tecta, non fidi lares,
non hospitalis exulem tellus ferat:
thalamis pudendis doleat et prole impia;

---

Seneca, Oedipus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen/sen.oedipus.shtml.
