# Oedipus 1.307-351

Seneca the Younger, Oedipus, Lines 1.307-1.351. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/oedipus/1.307

Ti. Quid flamma? largas iamne comprendit dapes?
Ma. Subito refulsit lumine et subito occidit.
Ti. Vtrumne clarus ignis et nitidus stetit
rectusque purum uerticem caelo tulit
et summam in auras fusus explicuit comam?
an latera circa serpit incertus uiae
et fluctuante turbidus fumo labat?
Ma. Non una facies mobilis flammae fuit:
imbrifera qualis implicat uarios sibi
Iris colores, parte quae magna poli
curuata picto nuntiat nimbos sinu
(quis desit illi quiue sit dubites color),
caerulea fuluis mixta oberrauit notis,
sanguinea rursus; ultima in tenebras abit.
sed ecce pugnax ignis in partes duas
discedit et se scindit unius sacri
discors fauillagenitor, horresco intuens:
libata Bacchi dona permutat cruor
ambitque densus regium fumus caput
ipsosque circa spissior uultus sedet
et nube densa sordidam lucem abdidit.
quid sit, parens, effare. Ti. Quid fari queam
inter tumultus mentis attonitae uagus?
quidnam loquar? sunt dira, sed in alto mala;
solet ira certis numinum ostendi notis:
quid istud est quod esse prolatum uolunt
iterumque nolunt et truces iras tegunt?
pudet deos nescioquid. Huc propere admoue
et sparge salsa colla taurorum mola.
placidone uultu sacra et admotas manus
patiuntur? Ma. Altum taurus attollens caput
primos ad ortus positus expauit diem
trepidusque uultum obliquat et radios fugit.
Ti. Vnone terram uulnere afflicti petunt?
Ma. Iuuenca ferro semet opposito induit
et uulnere uno cecidit, at taurus duos
perpessus ictus huc et huc dubius ruit
animamque fessus uix reluctantem exprimit.
Ti. Vtrum citatus uulnere angusto micat
an lentus altas irrigat plagas cruor?
Ma. Huius per ipsam qua patet pectus uiam
effusus amnis, huius exiguo graues
maculantur ictus imbre; sed uersus retro
per ora multus sanguis atque oculos redit.
Ti. Infausta magnos sacra terrores cient.

---

Seneca, Oedipus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen/sen.oedipus.shtml.
