Latin
Lines 1.516-1.568
Seneca the Younger, Oedipus 1.516-568
Not analysed yet
itane et salutis publicae indicium obrues?
Cr. Vbi turpis est medicina, sanari piget.
Oe. Audita fare, uel malo domitus graui
quid arma possint regis irati scies.
Cr. Odere reges dicta quae dici iubent.
Oe. Mitteris Erebo uile pro cunctis caput,
arcana sacri uoce ni retegis tua.
Cr. Tacere liceat. ulla libertas minor
a rege petitur? Oe. Saepe uel lingua magis
regi atque regno muta libertas obest.
Cr. Vbi non licet tacere, quid cuiquam licet?
Oe. Imperia soluit qui tacet iussus loqui.
Cr. Coacta uerba placidus accipias precor.
Oe. Vlline poena uocis expressae fuit?
Cr. Est procul ab urbe lucus ilicibus niger
Dircaea circa uallis inriguae loca.
cupressus altis exerens siluis caput
uirente semper alligat trunco nemus,
curuosque tendit quercus et putres situ
annosa ramos: huius abrupit latus
edax uetustas; illa, iam fessa cadens
radice, fulta pendet aliena trabe.
***537a
amara bacas laurus et tiliae leues 537b
et Paphia myrtus et per immensum mare 537c
motura remos alnus et Phoebo obuia
enode Zephyris pinus opponens latus.
medio stat ingens arbor atque umbra graui
siluas minores urguet et magno ambitu
diffusa ramos una defendit nemus.
tristis sub illa, lucis et Phoebi inscius,
restagnat umor frigore aeterno rigens;
limosa pigrum circumit fontem palus.
Huc ut sacerdos intulit senior gradum,
haut est moratus: ****
***praestitit noctem locus.
tum effossa tellus, et super rapti rogis
iaciuntur ignes. ipse funesto integit
uates amictu corpus et frondem quatit;
squalente cultu maestus ingreditur senex,
lugubris imos palla perfundit pedes,
mortifera canam taxus adstringit comam.
nigro bidentes uellere atque atrae boues
antro trahuntur. flamma praedatur dapes
uiuumque trepidat igne ferali pecus.
Vocat inde manes teque qui manes regis
et obsidentem claustra Lethaei lacus,
carmenque magicum uoluit et rabido minax
decantat ore quidquid aut placat leues
aut cogit umbras; sanguinem libat focis
solidasque pecudes urit et multo specum
saturat cruore; libat et niueum insuper
lactis liquorem, fundit et Bacchum manu
laeua canitque rursus ac terram intuens
grauiore manes uoce et attonita citat.