Latin
Lines 1.667-1.723
Seneca the Younger, Oedipus 1.667-723
Not analysed yet
falsusne senior an deus Thebis grauis?
Iam iam tenemus callidi socios doli:
mentitur ista praeferens fraudi deos
uates, tibique sceptra despondet mea.
Cr. Egone ut sororem regia expelli uelim?
si me fides sacrata cognati laris
non contineret in meo certum statu,
tamen ipsa me fortuna terreret nimis
sollicita semper. liceat hoc tuto tibi
exuere pondus nec recedentem opprimat:
iam te minore tutior pones loco.
Oe. Hortaris etiam, sponte deponam ut mea
tam grauia regna? Cr. Suadeam hoc illis ego,
in utrumque quis est liber etiamnunc status:
tibi iam necesse est ferre fortunam tuam.
Oe. Certissima est regnare cupienti uia
laudare modica et otium ac somnum loqui;
ab inquieto saepe simulatur quies.
Cr. Parumne me tam longa defendit fides?
Oe. Aditum nocendi perfido praestat fides.
Cr. Solutus onere regio regni bonis
fruor domusque ciuium coetu uiget,
nec ulla uicibus surgit alternis dies
qua non propinqui munera ad nostros lares
sceptri redundent; cultus, opulentae dapes,
donata multis gratia nostra salus:
quid tam beatae desse fortunae rear?
Oe. Quod dest: secunda non habent umquam modum.
Cr. Incognita igitur ut nocens causa cadam?
Oe. Num ratio uobis reddita est uitae meae?
num audita causa est nostra Tiresiae? tamen
sontes uidemur. facitis exemplum: sequor.
Cr. Quid si innocens sum? Oe. Dubia pro certis solent
timere reges. Cr. Qui pauet uanos metus,
ueros meretur. Oe. Quisquis in culpa fuit,
dimissus odit: omne quod dubium est cadat.
Cr. Sic odia fiunt. Oe. Odia qui nimium timet
regnare nescit: regna custodit metus.
Cr. Qui sceptra duro saeuus imperio gerit,
timet timentis: metus in auctorem redit.
Oe. Seruate sontem saxeo inclusum specu.
ipse ad penates regios referam gradum.
Chorvs Non tu tantis causa periclis,
non haec Labdacidas petunt
fata, sed ueteres deum
irae secuntur: Castalium nemus
umbram Sidonio praebuit hospiti
lauitque Dirce Tyrios colonos,
ut primum magni natus Agenoris,
fessus per orbem furta sequi Iouis,
sub nostra pauidus constitit arbore
praedonem uenerans suum,
monituque Phoebi
iussus erranti comes ire uaccae,
quam non flexerat
uomer aut tardi iuga curua plaustri,
deseruit fugas nomenque genti
inauspicata de boue tradidit.