Latin · ~7 min
Lines 1.620-1.667
Seneca the Younger, Phaedra 1.620-667
Not analysed yet
tu qui iuuentae flore primaeuo uiges,
ciues paterno fortis imperio rege;
sinu receptam supplicem ac seruam tege:
miserere uiduae. Hi. Summus hoc omen deus
auertat. aderit sospes actutum parens.
Ph. Regni tenacis dominus et tacitae Stygis
nullam relictos fecit ad superos uiam:
thalami remittet ille raptorem sui?
nisi forte amori placidus et Pluton sedet.
Hi. Illum quidem aequi caelites reducem dabunt.
sed dum tenebit uota in incerto deus,
pietate caros debita fratres colam,
et te merebor esse ne uiduam putes
ac tibi parentis ipse supplebo locum.
Ph. O spes amantum credula, o fallax Amor!
satisne dixi? --precibus admotis agam.
Miserere, pauidae mentis exaudi preces--
libet loqui pigetque. Hi. Quodnam istud malum est?
Ph. Quod in nouercam cadere uix credas malum.
Hi. Ambigua uoce uerba perplexa iacis:
effare aperte. Ph. Pectus insanum uapor
amorque torret. intimis saeuit ferus
[penitus medullas atque per uenas meat]
uisceribus ignis mersus et uenas latens
ut agilis altas flamma percurrit trabes.
Hi. Amore nempe Thesei casto furis?
Ph. Hippolyte, sic est: Thesei uultus amo
illos priores, quos tulit quondam puer,
cum prima puras barba signaret genas
monstrique caecam Gnosii uidit domum
et longa curua fila collegit uia.
quis tum ille fulsit! presserant uittae comam
et ora flauus tenera tinguebat pudor;
inerant lacertis mollibus fortes tori,
tuaeque Phoebes uultus aut Phoebi mei,
tuusue potius--talis, en talis fuit
cum placuit hosti, sic tulit celsum caput.
in te magis refulget incomptus decor:
est genitor in te totus et toruae tamen
pars aliqua matris miscet ex aequo decus:
in ore Graio Scythicus apparet rigor.
si cum parente Creticum intrasses fretum,
tibi fila potius nostra neuisset soror.
Te te, soror, quacumque siderei poli
in parte fulges, inuoco ad causam parem:
domus sorores una corripuit duas,
te genitor, at me gnatus. --en supplex iacet
adlapsa genibus regiae proles domus.