Latin · ~8 min
Lines 1.713-1.772
Seneca the Younger, Phaedra 1.713-772
Not analysed yet
Hi. Abscede, uiue, ne quid exores, et hic
contactus ensis deserat castum latus.
quis eluet me Tanais aut quae barbaris
Maeotis undis Pontico incumbens mari?
non ipse toto magnus Oceano pater
tantum expiarit sceleris. o siluae, o ferae!
Nvt. Deprensa culpa est. anime, quid segnis stupes?
regeramus ipsi crimen atque ultro impiam
Venerem arguamus: scelere uelandum est scelus;
tutissimum est inferre, cum timeas, gradum.
ausae priores simus an passae nefas,
secreta cum sit culpa, quis testis sciet?
Adeste, Athenae! fida famulorum manus,
fer opem! nefandi raptor Hippolytus stupri
instat premitque, mortis intentat metum,
ferro pudicam terret--en praeceps abit
ensemque trepida liquit attonitus fuga.
pignus tenemus sceleris. hanc maestam prius
recreate. crinis tractus et lacerae comae
ut sunt remaneant, facinoris tanti notae.
perferte in urbem! --Recipe iam sensus, era.
quid te ipsa lacerans omnium aspectus fugis?
mens impudicam facere, non casus, solet.
Chorvs Fugit insanae similis procellae,
ocior nubes glomerante Coro,
ocior cursum rapiente flamma,
stella cum uentis agitata longos
porrigit ignes.
Conferat tecum decus omne priscum
fama miratrix senioris aeui:
pulcrior tanto tua forma lucet,
clarior quanto micat orbe pleno
cum suos ignes coeunte cornu
iunxit et curru properante pernox
exerit uultus rubicunda Phoebe
nec tenent stellae faciem minores;
talis est, primas referens tenebras,
nuntius noctis, modo lotus undis
Hesperus, pulsis iterum tenebris
Lucifer idem.
Et tu, thyrsigera Liber ab India,
intonsa iuuenis perpetuum coma,
tigres pampinea cuspide temperans
ac mitra cohibens cornigerum caput,
non uinces rigidas Hippolyti comas.
ne uultus nimium suspicias tuos:
omnis per populos fabula distulit,
Phaedrae quem Bromio praetulerit soror.
Anceps forma bonum mortalibus,
exigui donum breue temporis,
ut uelox celeri pede laberis!
non sic prata nouo uere decentia
aestatis calidae despoliat uapor
(saeuit solstitio cum medius dies
et noctes breuibus praecipitat rotis),
languescunt folio lilia pallido
et gratae capiti deficiunt rosae,
ut fulgor teneris qui radiat genis
momento rapitur nullaque non dies
formosi spolium corporis abstulit.