Latin · ~7 min
Lines 1.874-1.917
Seneca the Younger, Phaedra 1.874-917
Not analysed yet
Ph. Aures pudica coniugis solas timet.
Th. Effare: fido pectore arcana occulam.
Ph. Alium silere quod uoles, primus sile.
Th. Leti facultas nulla continget tibi.
Ph. Mori uolenti desse mors numquam potest.
Th. Quod sit luendum morte delictum indica.
Ph. Quod uiuo. Th. Lacrimae nonne te nostrae mouent?
Ph. Mors optima est perire lacrimandum suis.
Th. Silere pergit. --uerbere ac uinclis anus
altrixque prodet quidquid haec fari abnuit.
Vincite ferro. uerberum uis extrahat
secreta mentis. Ph. Ipsa iam fabor, mane.
Th. Quidnam ora maesta auertis et lacrimas genis
subito coortas ueste praetenta optegis?
Ph. Te te, creator caelitum, testem inuoco,
et te, coruscum lucis aetheriae iubar,
ex cuius ortu nostra dependet domus:
temptata precibus restiti; ferro ac minis
non cessit animus: uim tamen corpus tulit.
labem hanc pudoris eluet noster cruor.
Th. Quis, ede, nostri decoris euersor fuit?
Ph. Quem rere minime. Th. Quis sit audire expeto.
Ph. Hic dicet ensis, quem tumultu territus
liquit stuprator ciuium accursum timens.
Th. Quod facinus, heu me, cerno? quod monstrum intuor?
regale patriis asperum signis ebur
capulo refulget, gentis Actaeae decus.
sed ipse quonam euasit? Ph. Hi trepidum fuga
uidere famuli concitum celeri pede.
Th. Pro sancta Pietas, pro gubernator poli
et qui secundum fluctibus regnum moues,
unde ista uenit generis infandi lues?
hunc Graia tellus aluit an Taurus Scythes
Colchusque Phasis? redit ad auctores genus
stirpemque primam degener sanguis refert.
est prorsus iste gentis armiferae furor,
odisse Veneris foedera et castum diu
uulgare populis corpus. o taetrum genus
nullaque uictum lege melioris soli!
ferae quoque ipsae Veneris euitant nefas,
generisque leges inscius seruat pudor.
Vbi uultus ille et ficta maiestas uiri
atque habitus horrens, prisca et antiqua appetens,
morumque senium triste et affectus graues?