# Phoenissae 1.186-235

Seneca the Younger, Phoenissae, Lines 1.186-1.235. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/phoenissae/1.186

Peto; ast ut iras, tempore aut ipsa mora
Fractas, remisso pectore ac placido feras.
Et hoc decebat roboris tanti uirum,
Non esse sub dolore, nec uictum malis
Dare terga. Non est, ut putas, uirtus, pater,
Timere uitam, sed malis ingentibus
Obstare, nec se uertere, ac retro dare.
Qui fata proculcauit, ac uitae bona
Proiecit, atque abcidit, et casus suos
Onerauit ipse, cui deo nullo est opus,
Quare ille mortem cupiat, aut quare petat?
Utrumque timidi est.: nemo contemsit mori,
Qui concupiuit. Cuius haud ultra mala
Exire possunt, in loco tuto est situs.
Quis iam deorum, uelle fac, quidquam potest
Malis tuis adiicere? iam nec tu potes,
Nisi hoc, ut esse te putes dignum nece.
Non es; nec ulla pectus hoc culpa attigit.
Et hoc magis te, genitor, insontem uoca,
Quod innocens es, diis quoque inuitis. Quid est
Quod te efferarit, quod nouos suffixerit
Stimulos dolori? quid te ad infernas agit
Sedes? quid ex his pellit? ut careas die?
Cares; ut altis nobilem muris domum,
Patriamque fugias? patria tibi uiuo periit.
Natos fugis, matremque? ab aspectu omnium
Fortuna te submouit, et quidquid potest
Auferre cuiquam mors, tibi haec uita abstulit.
Regni tumultus, turba fortunae prior
Abscessit a te iussa. Quem, genitor, fugis?
Oedipus Me fugio; fugio conscium scelerum omnium
Pectus, manumque hanc fugio, et hoc caelum, et deos:
Et dira fugio scelera, quae feci nocens.
Ego hoc solum, frugifera quo surgit Ceres,
Premo? has ego auras ore pestifero traho?
Ego laticis haustu satior? aut ullo fruor
Almae parentis munere? ego castam manum
Nefandus, incestificus, exsecrabilis
Attrecto? ego ullos aure concipio sonos,
Per quos parentis nomen, aut nati audiam?
Utinam quidem rescindere has quirem uias,
Manibusque adactis omne, qua uoces meant,
Aditusque uerbis tramite angusto patet,
Eruere possem, nata: iam sensum tui,
Quae pars meorum es criminum, infelix pater
Fugissem. Inhaeret ac recrudescit nefas
Subinde; et aures ingerunt, quidquid mihi
Donastis, oculi. Cur caput tenebris graue
Non mitto ad umbras Ditis aeternas? quid hic
Manes meos detineo? quid terram grauo?

---

Seneca, Phoenissae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen/sen.phoen.shtml.
