# Phoenissae 1.236-287

Seneca the Younger, Phoenissae, Lines 1.236-1.287. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/phoenissae/1.236

Mixtusque superis erro? quid restat mali?
Regnum, parentes, liberi, uirtus quoque,
Et ingenii solertis eximium decus
Periere: cuncta sors mihi infesta abstulit.
Lacrimae supererant; has quoque eripuit mihi.
Absiste: nullas animus admittit preces,
Nouamque poenam sceleribus quaerit parem.
Et esse par quae poterit? Infanti quoque
Decreta mors est. Fata quis tam tristia
Sortitus unquam? uideram nondum diem,
Uterique nondum solueram clusi moras;
Et iam timebar. Protinus quosdam editos
Nox occupauit, et nouae luci abstulit.
Mors me antecessit. Aliquis intra uiscera
Materna letum praecoquis fati tulit:
Sed numquid et peccauit? Abstrusum, abditum,
Dubiumque an essem, sceleris infandi reum
Deus egit. Illo teste damnauit parens,
Calidoque teneros transuit ferro pedes,
Et in alta nemora pabulum misit feris,
Auibusque saeuis, quas Cithaeron noxius
Cruore saepe regio tinctas alit.
Sed quem deus damnauit, abiecit pater,
Mors quoque refugit. Praestiti Delphis fidem
Genitorem adortus impia straui nece.
Hoc alia pietas redimet: occidi patrem,
Sed matrem amaui. Proloqui hymenaeum pudet.
Taedasque nostras: has quoque inuitum pati
Te toge poenas; facinus ignotum, efferum,
Inusitatum effare, quod populi horreant,
Quod esse factum nulla non aetas negat,
Quod patricidam pudeat. In patrios toros
Tuli paterno sanguine aspersas manus,
Scelerisque pretium maius accepi scelus.
Leue est paternum facinus: in thalamos meos
Deducta mater, ne parum scelerum foret,
Foecunda. Nullum crimen hoc maius potest
Natura ferre. Si quod etiamnum est tamen,
Qui facere possent, dedimus: abieci necis
Pretium paternae sceptrum, et hoc iterum manus
Armauit alias. Optime regni mei
Fatum ipse noui: nemo sine sacro feret
Illud cruore. Magna praesagit mala
Paternus animus. Iacta iam sunt semina
Cladis futurae: spernitur pacti fides:
Hic occupato cedere imperio negat;
Ius ille, et icti foederis testes deos
Inuocat, et Argos exsul alque urbes mouet
Graias in arma. Non leuis fessis uenit
Ruina Thebis: tela, flammae, uulnera
Instant, et istis si quod est maius malum,
Ut esse genitos nemo non ex me sciat.

---

Seneca, Phoenissae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen/sen.phoen.shtml.
