# Phoenissae 1.527-570

Seneca the Younger, Phoenissae, Lines 1.527-1.570. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/phoenissae/1.527

Mars saeuus audet. Hoc quoque est magnum nefas,
Tam prope fuisse. Stupeo, et exsanguis tremo,
Cum stare fratres hinc et hinc uideo duos
Sceleris sub ictu: membra quassantur metu.
Quam paene mater maius aspexi nefas,
Quam quod miser uidere non potuit pater !
Licet timore facinoris tanti uacem,
Videamque iam nil tale. sum infelix tamen,
Quod paene uidi. Per decem mensium graues
Uteri labores, perque pietate inclitas
Precor sorores, et per irati sibi
Genas parentis, scelere quas nullo nocens,
Erroris a se dira supplicia exigens,
Hausit, nefandas moenibus patriis faces
Auerte; signa bellici retro agminis
Flecte. Ut recedas, magna pars sceleris tamen
Vestri peracta est: uidit hostili grege
Campos repleri patria, fulgentes procul
Armis cateruas: uidit equitatu leui
Cadmea frangi prata, et excelsos rotis
Volitare proceres; igne flagrantes trabes
Fumare, cineri quae petunt nostras domos;
Fratresque facinus quod nouum et Thebis fuit
In se ruentes. Tutus hoc exercitus,
Et populus omnis, et utraque hoc uidit soror,
Genitrixque uidit: nam pater debet sibi,
Quod ista non spectauit. Occurrat tibi
Nunc Oedipus, quo iudice, erroris quoque
Poenae petuntur. Ne, precor, ferro erue
Patriam ac penates; neue, quas regere expetis,
Euerte Thebas. Quis tenet mentem furor?
Patriam petendo perdis: ut fiat tua,
Vis esse nullam? Quin tuae causae nocet
Ipsum hoc, quod armis uris infestis solum,
Segetesque adultas sternis, et totos fugam
Edis per agros: nemo sic uastat sua.
Quae corripi igne, quae meti gladio iubes,
Aliena credis? Rex sit e uobis uter,
Manente regno, quaerite. Haec telis petes
Flammisque tecta? poteris has Amphionis
Quassare moles? nulla quas struxit manus,
Stridente tardum machina ducens onus;
Sed conuocatus uocis et citharae sono
Per se ipse turres uenit in summas lapis.

---

Seneca, Phoenissae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen/sen.phoen.shtml.
