# [Proverbs] 1.1.121-148

Seneca the Younger, [Proverbs], [Proverbs], lines 1.1.121-1.1.148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/proverbs/1.1.121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/seneca-the-younger/proverbs/1.1.121

119b. Adoleseens si te feminis adornaveris, iniuriam facere cogitas, si viris adornaveris, accipere.
119c. Non est quod insolenter felicitatem fatearis, + quod non fuisset tibi insperatum.
120. Turpia ne dixeris; paulatim enim pudor rerum per verba dediscitur.
121. Sic habita, ut potius laudetur dominus quam domus.
122. Consuetudinaria res est innocentia: invita ab eo recedit, cum quo diu fuit.
123. Non damnatio, sed causa hominem turpem facit.
124. Merito enim damnati poena est damnatio, inmerito damnati calamitas.
125. Si aliquid cogitaveris, cito apparebit conversantibus.
126. Videri vis ab hominibus an non? Numquam bonae honestatis longa simulatio est.
127. Quod de alienis mentibus tractas, ex tua indices.
128. Multi sint obligandi, pauci sunt offendendi: nam memoria beneficiorum fragilis est, iniuriarum tenax.
129. Obiurgationi semper aliquid blandi admisce: facilius enim penetrant verba quae molli vadunt via quam quae aspera: nemo enim se mutat, qui mutari se desperet.
130. Quotiens scribis aliquid quod editurus es, scito morum tuorum te hominibus chirographum dare.
131. Qui in servos irascitur et crudelis est, satis ostendit potestatem adversus alios sibi defuisse, non voluntatem.
132. Qui nescit tacere, nescit et loqui.
132a. Non quidquid inprobi audire meruerint, id probi debent dicere.
132b. Longaevitas bonis optabilis est.
133. Bonus fruitur bona conscientia.
134. A malis hominibus tutissimum est cito effugere.
135. Nulla pusilla domus, quae amicos multos capit.
136. Facilius est pauperi contemptum effugere quam diviti invidiam.
137. Scire uti felicitate maxima felicitas est.
138. Arcum intentio frangit, animum remissio.
139. Numquam scelus scelere vindicandum est.
140. Bonus est vir, qui eo produxit affectu animum, ut non tantum non velit peccare, sed non possit.
140a. Satius est liberis superstitem esse quam libertati.
141. Regnantibus multo peius est periculum quam his, qui iudicantur: hi enim singulos timent, illi universos.
142. Numquid fortis fortem se gloriabitur, quem corporis aegritudo efficit infirmum? Numquid dives (in) opibus suis gloriabitur, cuius spem fur vel tyrannus abrupit? Numquid nobilitas gloriabitur effecta, nonnumquam indignis et miserabilibus serviens?

---

Seneca, [Proverbs]. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen.html.
