# Quaestiones Naturales 1.1.11-14

Seneca the Younger, Quaestiones Naturales, 1.1.11 to 1.1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/quaestiones-naturales/1.1.11

[11] Punctum est istud in quo nauigatis, in quo bellatis, in quo regna disponitis: minima, etiam cum illis utrimque Oceanus occurrit. Sursum ingentia spatia sunt, in quorum possessionem animus admittitur: at ita si minimum secum ex corpore tulit, si sordidum omne detersit, et expeditus leuisque ac contentus modico emicuit. [12] Cum illa tetigit, alitur, crescit, ac uelut uinculis liberatus, in originem redit; et hoc habet argumentum diuinitatis suae, quod illum diuina delectant: nec ut alienis interest, sed ut suis interest: secure spectat occasus siderum atque ortus, et tam diuersas concordantium uias. Obseruat, ubi quaeque stella primum terris lumen ostendat, ubi culmen eius summum, qua cursus sit, quousque descendat. Curiosus spectator excutit singula, et quaerit. Quidni quaerat? scit illa ad se pertinere. [13] Tunc contemnit domicilii prioris angustias. Quantum enim est, quod ab ultimis littoribus Hispaniae usque ad Indos iacet? Paucissimorum dierum spatium, si nauem suus uentus impleuit. At illa regio coelestis per trigirita annos uelocissimo sideri uiam praestat, nusquam resistenti, sed aequaliter cito. Illic demum discit, quod diu quaesiuit: illic incipit Deum nosse. Quid est Deus? Mens uniuersi. Quid est Deus? Quod uides totum, et quod non uides totum. Sic demum magnitudo sua illi redditur, qua nihil maius excogitari potest, sic solus est omnia, opus suum et extra et intra tenet. [14] Quid ergo interest inter naturam Dei et nostram? Nostri melior pars animus est: in illo nulla pars extra animum; totus ratio est. Cum interim tantus error mortalia teneat, ut hoc, quo neque formosius est quidquam, nec dispositius, nec in proposito constantius, existiment homines fortuitum et casu uolubile, ideoque tumultuosum inter fulmina, nubes, tempestates, et cetera quibus terrae ac terris uicina pulsantur. [15] Nec haec intra uulgum dementia est, sapientiam quoque professas contigit. Sunt qui patent, sibi ipsis animum esse, et quidem prouidum ac dispensantem singula, et sua, et aliena: hoc autem uniuersum, in quo nos quoque sumus, expers esse consilii, et aut ferri temeritate quadam, aut natura nesciente quid faciat.

---

Seneca, QUAESTIONES NATURALES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen.html.
