# Quaestiones Naturales 1.1.34-39

Seneca the Younger, Quaestiones Naturales, 1.1.34 to 1.1.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/quaestiones-naturales/1.1.34

[2,2] Cum in piscinam lapis missus est, uidemus in multos orbes aquam discedere et fieri primum angustissimum orbem, deinde laxiorem ac deinde alios maiores, donec euanescat impetus et in planitiem immotarum aquarum soluatur; tale quiddam cogitemus fieri etiam in aere: cum spissior factus est, sentire plagam potest; lux solis aut lunae uel cuiuslibet sideris incurrens recedere illum in circulos cogito. Nam umor et aer et omne, quod ex ictu formam accipit, in talem habitum impellitur, qualis est eius, quod impellit; omne autem lumen rotundum est: ergo et aer in hunc modum lumine percussus exibit. [2,3] Ob hoc tales splendores Graeci areas uocauerunt, quia fere terendis frugibus destinata loca rotunda sunt. Non est autem, quod existimemus istas, siue areae siue coronae sunt, in uicinia siderum fieri. Plurimum enim ab his abstint, quamuis cingere ea et coronare uideantur: non longe a terra fit talis effigies, quam uisus noster solita imbecillitate deceptus circa ipsum sidus putat positam. [2,4] In uicinia autem stellarum et solis nihil tale fieri potest, quia illic tenuis aether est. Nam formae crassis demum spissisque corporibus imprimi solent, in subtilibus non habent, ubi consistant aut haereant: in balneis quoque circa lucernam tale quiddam aspici solet ob aeris densi obscuritatem, frequentissime autem austro, cum caelum maxime graue et spissum est. [2,5] Nonnumquam paulatim diluuntur et desinunt, nonnumquam ab aliqua parte rumpuntur et inde uentum nautici expectant, unde contextus coronae periit: si a septemtrione discessit, aquilo erit, si ab occidente, fauonius. Quod argumentum est intra eam partem caeli has fieri coronas, intra quam uenti quoque esse solent: superiora non habent coronas, quia ne uentos quidem. [2,6] His argumentis et illud adice, numquam coronam colligi nisi stabili aere et pigro uento; aliter non solet aspici. Nam qui stat aer, impelli et diduci et in aliquam faciem fingi potest; is autem qui fluit ne feritur quidem lumine (non enim resistit nec formatur, quia prima quaeque pars eius dissipatur): [2,7] numquam ergo ullum sidus talem sibi efligiem circumdabit, nisi cum aer erit densus atque immotus et ob hoc custodiens incidentem in se rotundi lineam luminis. Nec sine causa; repete enim exemplum, quod paulo ante' proposui: lapillus in piscinam aut lacum et alligatam aquam missus circulos facit innumerabiles; at hoc idem non faciet in flumine (quare? Quia omnem figuram fugiens aqua disturbat): idem ergo in aere euenit, ut ille, qui manet, possit figurari, at ille, qui rapitur et currit, non det sui potestatem et omnem ictum uenientemque formam ex eo turbet.

---

Seneca, QUAESTIONES NATURALES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen.html.
