# Quaestiones Naturales 1.1.66-69

Seneca the Younger, Quaestiones Naturales, 1.1.66 to 1.1.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/quaestiones-naturales/1.1.66

[5,5] Concedamus tibi et guttas innumerabiles nubibus inesse et illas faciem reddere: non tamen unam omnes reddunt, sed singulae singulas. Deinde inter se specula coniunge: in unam imaginem non coibunt, sed unumquodque in se similitudinem uisae rei claudet. Sunt quaedam specula ex multis minutisque composita, quibus si unum ostenderis hominem, populus apparet unaquaque particula faciem suam exprimente; haec cum sint coniuncta et simul collocata, nihilominus seducunt imagines suas et ex uno quidem turbam efficiunt, ceterum cateruam illam non confundunt sed diremptam in facies singulas distrahunt: arcus auteur uno circumscriptus est ductu, una totius est facies. [5,6] Quid ergo?, inquit. Non et aqua rupta fistula sparsa et remo excussa habere quiddam simile his, quos uidemus in arcu, coloribus solet? Verum est, sed non ex hac causa, ex qua tu uideri uis, quia unaquaeque stilla recipiat imaginem solis. Citius enim cadunt stillae, quam ut concipere imagines possint: standum est, ut id, quod imitantur, excipiant. Quid ergo fit? Colorem, non imaginem ducunt. Alioquin, ut ait Nero Caesar disertissime, "colla Cytheriacae splendent agitata columbae" et uariis coloribus pauonum ceruix, quotiens aliquo deflectitur, nitet: numquid ergo dicemus specula eiusmodi plumas, quarum omnis inclinatio in colores nouos transit? [5,7] Non minus nubes diuersam naturam speculis habent quam aues, quas rettuli, et chamaeleontes, et reliqua animalia, quorum color aut ex ipsis mutatur, cum ira uel cupidine incensa cutem suam uariant umore suffuso, aut positione lucis, quam prout rectam uel obliquam receperunt, ita colorantur. [5,8] Quid enim simile speculis habent nubes, cum illa non perluceant, hae transmittant lucem, illa densa et coacta, hae rarae sint; illa eiusdem materiae tota, hae e diuersis temere compositae et ob hoc discordes nec diu cohaesurae? Praeterea uidemus ortu solis partem quandam caeli rubere, uidemus nubes aliquando ignei coloris: quid ergo prohibet, quomodo hunc unum colorem accipiunt solis occursu, sic multos ab illis trahi, quamuis non habeant speculi potentiam?

---

Seneca, QUAESTIONES NATURALES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen.html.
