Latin
1.1.91 to 1.1.97
Seneca the Younger, Quaestiones Naturales 1.1.91-97
Not analysed yet
[8,7] Deinde cum arcum facere non soleat nisi aduersus his, in quibus facit nubibus, cum breuiores dies sunt, semper obliquus est: itaque qualibet diei parte, etiam cum altissimus est, habet aliquas nubes, quas ex aduerso ferire possit. At temporibus aestiuis super nostrum uerticem fertur: itaque medio die excelsissimus terras rectiore aspicit linea, quam ut ullis nubibus possit occurrere'; omnes enim sub se tunc habet. [8,8] Ut ait Vergilius noster: "et bibit ingens arcus", cum aduentat imber; sed non easdem, undecumque apparuit, minas affert: a meridie ortus magnam uim aquarum uehet (uinci enim nubes non potuerunt ualentissimo sole, tantum illis est uirium); si circa occasum refulsit, rorabit et leuiter impluet; si ab ortu circaue surrexit, serena promittit. [9,1] Nunc de uirgis dicendum est, quas non minus pictas uariasque aeque pluuiarum signa solemus accipere. In quibus non multum operae consumendum est, quia uirgae nihil aliud sunt quam imperfecti arcus. Nam facies illis est quidem picta, sed nihil curuati habens: in rectum iacent. [9,2] Fiunt autem iuxta solem fere in nube umida et iam se spargente. Itaque idem est in illis qui in arcu color; tantum ffigura mutatur, quia nubium quoque, in quibus extenduntur, alia est. [10,1] Similis uarietas in coronis est; sed hoc differunt, quod coronae ubique fiunt, ubicumque sidus est, arcus non nisi contra solem, uirgae non nisi in uicinia solis. Possum et hoc modo differentiam omnium reddere: coronam si diuiseris, arcus erit; si direxeris, uirga. In omnibus color multiplex, ex caeruleo fuluoque uarius. Virgae soli tantum adiacent, arcus solares lunaresque sunt, coronae omnium siderum. [11,1] Aliud quoque uirgarum genus apparet, cum radii per angusta foramina nubium tenues et intenti distantesque inter se diriguntur: et ipsi signa imbrium sunt. [11,2] Quomodo nunc me hoc loco geram? Quid uocem imagines solis? Historici soles uocant et binos ternosque apparuisse memoriae tradunt; Graeci parhelia appellant, quia in propinquo fere a sole uisuntur aut quia accedunt ad aliquam similitudinem solis. Non enim totum imitantur sed magnitudinem eius figuramque: ceterum nihil habent ardoris hebetes et languidi. His quod nomen imponimus? An facio quod Vergilius, qui dubitauit de nomine, deinde id, de quo dubitauerat, posuit?